Psalms 53

. HIER., AUG. Florentes interpretantur, etc., usque ad monet in adversis Deum laudare. AUG. Inter Ziphaeos orat. AUG., HIER. Hic salva in nomine, post non timeo judicari in virtute. AUG. Deus in nomine, verba Ecclesiae latentis inter Ziphaeos, cujus bonum intus est, et merces occulta, alii aliis petunt liberari: ego in tuo nomine. CASS. Item Deus, nomen potentiae, repetit ne tardet auxilium. AUG. Ziphaei ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt. AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphaei. CASS. Diapsalmus. Quid sibi et Ziphaeis faciat Deus unde solvit laudes. AUG. Quod ipsi nesciunt inter quos lateo; sed hoc quod me adjuvat viderent, si Deum ante oculos ponerent. Ibid. Vel averte, pro convertendis praecatur: et haec est hostia quam pro liberatione solvit. AUG. Vel secundum aliam litteram: perde quos in tua infirmitate tolerasti. Ibid. Quia propter se, non propter aliud, quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat; si illud haberet, non laudaret. et quae dedit propter dantem placent. . .
Copyright information for VulgGlossa